- ARCA
- I.ARCAapud Romanos, Dispensatori, ut ex ea erogaret, credita est Iuvenal. Sat. 1. v. 89.---- Neque enim loculis comitantibus iturAd casum tabulae, posita sed luditur Arcâ.Proelia quanta illic Dispensatore videbisArmigero?Imo adeo indiscreta Arcae ac Dispensatoris ratio fuit, ut Fabius maior Declam. 345. coniunctim retulerit: Ad summum, inquiens, in Republ. nostra honorem, non animus, non virtus, non manus mittit, sed Arca et Dispensator. Ideoque Dispensator Arcarius et vice versâ Arcarius Dispensator appellatus est, Turneb. l. 28. c. 5. Meminit Arcarii Scaevola leg. 41. ff. de fideicomm. et Chrysologus Serm. 23. Erastus autem ille, quem Arcarium Corinthi vocat Interpres D. Rauli ad Roman. c. 16. v. 23. Graece Οἰκονόμος est: ad cuius analogiam Arcarius, qui Romano olim Pontifici divina mysteria celebranti aderat, praeerat tributis: et et Arcarius Praefectorum Cassiodoro l. 1. Ep. 10. qui et Arcae arbiter. Coeterum concinne admodum Iuvenalis loculos Arcae opposuit: haec enim, sive aerata, Iuvenal. Sat. 14. v. 259. sive ferrata, Sat. 11. v. 26. stataria fuit, loculi vero mobiles ac gestatorii, quos videtur tractâsse quispiam e grege ministrorum, vide Pignorium de Servis, et infra Coffrarius, ac Dispensatores: ut de Arca communi Collegiorum seu Sodalitatum, apud Romanos Graecosque, aliquid infra voce Opifices, it. de Arca et Scutella, duplici pauperum apud Hebraeos subsidio, quarum illi Christianorum κιβώτιον, Chrysostomo memoratum respondebat, infra voce, pauperes, it. ubi de viginti triumvirali Synedrio.II.ARCAcustodiae genus, apud Romanos, clausae et angustae, in qua detineri solebant, qui ulteriori examini erant destinati. Cicero pro Milone, Subito abrepti in quaestionem, tamen separantur a coeteris et in Arcas coniciuntur, ne quis cum his colloqui possit. Vide quoque infra mala mansio.III.ARCAfluv. Sabaudiae, Maurianam vallem praeterfluens, inque Isaram se exonerans. Oritur ex Alpibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.